VITREUM

VITREUM
VITREUM
apud Ael. Lamprid. Heliogabalo, c. 19. Aestiva convivia coloribus exhibuit, ut hodie prasinum, vitreum, aliô die, Venetum deinceps exhiberet, semper varie per omnes dies aestivos: Coloris genus, Veneto et prasino affinis; diversi tamen. Et quidem viride remissius et clarius hîc notat, τὸ σατῶδες vel τὸ ὑάλινον, tam ab hera vitro, quam ab illa specie, quâ constant vasa. At sucus ipse herbvae vitri, vel isatidis, quô vestes tinguntur, quôque Britanni olim corpora inficiebant, caeruleum obscuriorem facit colorem, uti diximus, supra voce Glastum et Guesdum: vide plura de hac herba, apud Salmas. ad Solin. p. 254. et seqq. Sic Vitreum, de colore apud Virg. l. 4. Georg. v. 350.
——— vitreisque sedilibus omnes
Accepêre ————
Et ibid. v. 335.
——— hyali saturô fucata colore.
Ubi Servius, vitreo, ait, viridi, Nymphis apto. Similiter trigonales pilae vitrei coloris erant: unde vitreae dicuntur in veteri Inscr.
Ursus togatus, vitreâ qui primus pilâ
Lusi decenter cum meis lusoribus.
Aliud quid sonat vitrea Toga, apud Nonium, ut infra videbimus. Alias Vitreum, quod ex vitro est: ut Vitreae quadraturae, quibus bitumine aliisque medicamentis insertis domum induxisse perhibetur Firmus Imperator apud Vopiscum, c. 3. vitreae fenestrae, apud Hieronymum aliosque, e quibus Leo Ostiens. l. 3. c. 27. et 32. Fenestras ———— plumbo simul ac vitro compactis tabulis, ferroque connexis inclusit. Etiam vitreae simpliciter, apud Gregor. Turonens. l. 6. c. 10. item vitria. in lemmate aenigmatis de Speculari, apud Symphosium, annotante Salmasiô,
Perspicior penitus, nec luminis arceo visus.
Graecis διόπτραι, item ὑέλια, vide supra ubi de fenestris, et voce Specular. Vitrea pocula, alia, de quibus paulo post. Addo saltem Vitreum Caelum, Archimedi olim fabricatum, quod omnes caelestium corporum motiones, itinera, intervalla, proportiones, tantâ arte exhibuit, teste Pappô Alexandrinô, ut totus Orbis eius fabricam fuerit admiratus. Huic Sphaerae tres similes ostentat Musaeum Kircherianum, in Ara Magnetica, quae in Musaei medio ambulacro spectatur. Quarum media et grandior fluitantis humidi. pendulum Orbis teneri globum in centro refert, quae ponderibus ipsa suis librata et motu occulti ducis, magnetis, circa suum centrum, 24. horarum spatia sympathice Angelo, qui in media aqua fixus manet, indiceque, occurrentia sibi horarum intervalla distinguit. Secundus globus, cuius esteriorem superficiem diversis coloribus distincti circuli seu lineae, Solis ac reliquarum Planetarum circumvolutionem diurnam et nocturnam descriminantes referunt. Genius in medio pendulus, ad suae motricis virtutis imperium impiger circumit, sceptrôque in vitreae sphaerae circumferentia, influxum praedominantis Planetae indicat. Tertia sphaera Zodiacum et reliquam orbis siderei lucentem et fixam familiam refert, in cuius itidem medio Genius Magnete, ut prior, fetus, iisdem legibus 24. Meridianorum intervallis totidem horarum spatia, ad quod vis momentum sidera fixa in nostrum Horizontem influentia, ostendit etc. Quae latius videre est apud Georg. de Sepibus in Collegii Rom. Societat. Iesu Musaeo, p. 20. et 21. ipsam vero Arae figuram exhibet Auctor in Arte Magna Lucis et Umbrae. Nec omittenda Vitrea catena, a Lugdunensi quodam fabricata, tantâ subtilitate, ut non frangeretur humi allisa: ut 35 montes, specus, animalia, sui depicta coloribus, iacula item minutissima, ut e cera diceres confecta: currus item cum bobus, qui sub muscae alis occultaretur, quorum meminit Cardanus, de Rerum var. l. 10. c. 52.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • vitreum — SYN: vitreous body. [L. ntr. of vitreus, glassy] * * * vit·re·um (vitґre əm) corpus vitreum …   Medical dictionary

  • vitreum — Eng. Vitreum Ver humor vítreo …   Diccionario de oftalmología

  • vitreum — /vi tree euhm/, adj. (in prescriptions) glass. [ < L, n. use of neut. of vitreus VITREOUS] * * * …   Universalium

  • vitreum — /vi tree euhm/, adj. (in prescriptions) glass. [ < L, n. use of neut. of vitreus VITREOUS] * * * vitˈreum noun The vitreous humour of the eye • • • Main Entry: ↑vitreous …   Useful english dictionary

  • Gmelina lignum-vitreum — Taxobox status = CR | status system = IUCN2.3 regnum = Plantae divisio = Magnoliophyta classis = Magnoliopsida ordo = Lamiales familia = Verbenaceae genus = Gmelina species = G. lignum vitreum binomial = Gmelina lignum vitreum binomial authority …   Wikipedia

  • Stizostedion vitreum — Wall eye Wall eye , n. [See {Wall eyed}.] [1913 Webster] 1. An eye in which the iris is of a very light gray or whitish color; said usually of horses. Booth. [1913 Webster] Note: Jonson has defined wall eye to be a disease in the crystalline… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Corpus vitreum — Anatomischer Aufbau des Auges (Glaskörper mintgrün) Der Glaskörper (Corpus vitreum) ist ein Bestandteil der Augen von Wirbeltieren. Um die Form der Augen zu erhalten, enthalten diese eine gelartige, durchsichtige Substanz, den Glaskörper. Der… …   Deutsch Wikipedia

  • Corpus vitreum — СТЕКЛОВИДНОЕ ТЕЛО ( Соrpus vitreum ). Препарат из стекловидного тела глаза скота. Бесцветная или желтоватая прозрачная, слегка опалесцирующая жидкость с мелкими кристаллическими и тканевыми взвесями (обнаруживаются при специальном просмотре в… …   Словарь медицинских препаратов

  • corpus vitreum — [TA] vitreous body: the transparent, colorless, gelatinous substance that fills the inner portion of the eyeball between the lens, ciliary body, and retina; with increasing age it tends to become more fluid. Called also hyaloid body. Corpus… …   Medical dictionary

  • COELUM Vitreum — vide infra Vitteum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”